Glose
Guttur illius suavissimum,etc. Id est, internus sapor et dulcedo verborum Christi, quam pauci gustant: qui autem gustant, amplius esuriunt, Aliter: Sicut per guttur ad labia vitalis flatus, ut loqui valeant, procedit, sic in labiis Domini verba quae dicebat. In gutture vero potest occulta dispositio bonitatis ejus intelligi, qua factum est, ut nobis foras loqueretur.Totus,id est Deus et homo;desideralibis,non solum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem ab ipso initio conceptionis, usque ad triumphum passionis, resurrectionis, ascensionis.Talis est dilectus.Quasi: Et necesse est si amas eum, et vis ab eo amari, ut eum intelligas talem, et tali affectione ei cohaereas.Filiae Jerusalem.Pro decore carminis variantur personae colloquentium: sed eadem Christi Ecclesia notatur et nomine sponsae, et nomine filiarum. Cum ad patriam coelestem suspirat, filia: cum nihil nisi Deum curat audire vel loqui, sponsa dicitur.